monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XVIII <<<     >>> XX

Caput XIX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Multas evangelicas apostolicasque sententias de divino isto iudicio novissimo video mihi esse praetereundas, ne hoc volumen in nimiam longitudinem provolvatur; sed nullo modo est praetereundus apostolus Paulus, qui scribens ad Thessalonicenses: "Rogamus", inquit, "vos, fratres, per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini, ne quis vos seducat ullo modo; quoniam nisi venerit refuga primum et revelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostentans se tamquam sit Deus. Non retinetis in memoria, quod adhuc cum essem apud vos haec dicebantur vobis? et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc revelabitur iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii et, in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, pro eo, quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. Et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati."
Nulli dubium est eum de Antichristo ista dixisse, diemque iudicii (hunc enim appellat diem Domini) non esse venturum, nisi ille prior venerit, quem refugam vocat, utique a Domino Deo.
2 Quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Sed in quo templo Dei sit sessurus, incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an vero in ecclesia. Non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum Dei apostolus diceret.
3 Unde nonnulli non ipsum principem, sed universum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem, simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi Antichristum volunt; rectiusque putant etiam Latine dici, sicut in Graeco est, non "in templo Dei" sed "in templum Dei sedeat" tamquam ipse sit templum Dei, quod est ecclesia; sicut dicimus: "Sedet in amicum", id est velut amicus, vel si quid aliud isto locutionis genere dici solet.
4 Quod autem ait: "Et nunc quid detineat scitis," id est, quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, "ut reveletur in suo tempore," scitis: quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit. Et ideo nos, qui nescimus quod illi sciebant, pervenire cum labore ad id, quod sensit apostolus, cupimus nec valemus; praesertim quia et illa, quae addidit, hunc sensum faciunt obscuriorem.
5 Nam quid est: "Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc revelabitur iniquus?"
Ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare. Suspiciones tamen hominum, quas vel audire vel legere potui, non tacebo.
Quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano, et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam videlicet incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: "Iam enim mysterium iniquitatis operatur,"
Neronem voluerit intellegi, cuius iam facta velut Antichristi videbantur.
6 Unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum Antichristum suspicantur; alii vero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et vivum occultari in vigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur extinctus, donec suo tempore reveletur et restituatur in regnum.
7 Sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumptio. Illud tamen, quod ait apostolus: "Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat," non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: "Tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat", id est de medio tollatur.
8 Et tunc revelabitur iniquus, quem significari Antichristum nullus ambigit. Alii vero et quod ait: "Quid detineat scitis et mysterium operari iniquitatis" non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perveniant ad tantum numerum, qui Antichristo magnum populum faciat; et hoc esse mysterium iniquitatis, quia videtur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut in fide quam tenent tenaciter perseverent, dicendo: "Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat," hoc est, donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est.
9 Ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur, quod ait in epistula sua Iohannes evangelista: "Pueri, novissima hora est; et sicut audistis, quod Antichristus sit venturus, nunc autem Antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus quod novissima sit hora. Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum."
Sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes novissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit Antichristos: ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum novissimum Antichristum pertinebunt, et tunc revelabitur.
Alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura verba coniectat; quod tamen eum dixisse non dubium est: non veniet ad vivos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius venerit ad seducendos in anima mortuos adversarius eius Antichristus; quamvis ad occultum iam iudicium Dei pertineat, quod ab illo seducentur. "Praesentia quippe eius erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt."
Tunc enim solvetur satanas et per illum Antichristum in omni sua virtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur.
10 Quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere videatur, an quia illa ipsa, etiamsi erunt vera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi divinitus fieri, virtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam, quantam numquam habuit, acceperit potestatem.
11 Non enim quando de caelo ignis cecidit et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno impetu absumpsit et turbo inruens et domum deiciens filios eius occidit, phantasmata fuerunt; quae tamen fuerunt opera satanae, cui Deus dederat hanc potestatem.
12 Propter quid horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. Sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis, qui seduci merebuntur, "pro eo quod dilectionem", inquit, "veritatis non receperunt, ut salvi fierent."
Nec dubitavit apostolus addere ac dicere: "Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio."
Deus enim mittet, quia Deus diabolum facere ista permittet, iusto ipse iudicio, quamvis faciat ille iniquo malignoque consilio. "Ut iudicentur", inquit, "omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati."
Proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur.
13 Sed iudicati seducentur illis iudiciis Dei occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae numquam iudicare cessavit; seducti autem iudicabuntur novissimo manifestoque iudicio per Christum Iesum, iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XVIII <<<     >>> XX
monumenta.ch > Augustinus > 19